Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, CVIII. S. Auxentius, rupis inquilinus.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.109
Unproofread scanNot analysed yet
Sublimi quem rupe vides, Auxentius ille est,
Quem suus alta inter nubila carcer habet.
Ille peregrinis fuit omnibus omnia; et hospes,
Et pater, et morbis omnibus Hippocrates.
Quippe oculis olim offusa caligine septis
Iussit ab offusa nocte redire diem.
Iussa dies rediit; iussaeque abiere tenebra,
Et data lux, melior luce priore, fuit.
Ille luem iussit, febrimque recedere; cessit:
Ille valere pedes; convaluere pedes.
Denique cum Medicus venienti cuilibet esset,
Ipse suae Medicus noluit esse fami.
Nam, licet Ars fuerit reliquos depellere morbos,
Hunc tamen Ars, inquit, non pepulisse, fuit.