# Epigrammatum libri tres 1.109

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, CVIII. S. Auxentius, rupis inquilinus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.109

Sublimi quem rupe vides, Auxentius ille est,
Quem suus alta inter nubila carcer habet.
Ille peregrinis fuit omnibus omnia; et hospes,
Et pater, et morbis omnibus Hippocrates.
Quippe oculis olim offusa caligine septis
Iussit ab offusa nocte redire diem.
Iussa dies rediit; iussaeque abiere tenebra,
Et data lux, melior luce priore, fuit.
Ille luem iussit, febrimque recedere; cessit:
Ille valere pedes; convaluere pedes.
Denique cum Medicus venienti cuilibet esset,
Ipse suae Medicus noluit esse fami.
Nam, licet Ars fuerit reliquos depellere morbos,
Hunc tamen Ars, inquit, non pepulisse, fuit.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
