Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, CX. Epigramma votivum, ad B. Aloysium, in gravi aegritudine.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.111
Unproofread scanNot analysed yet
O tutela meis, Aloysi, plurima rebus;
O querulas inter magna medelae preces!
Cernis ut incluso meritum caput ardeat aestu!
Creber ut arcano saeviat igne dolor!
Vastat utinque tenax alterno tempora punctu,
Omnia ceu terebret perpete morbus acu.
Uruntur geminis oculorum sedibus orbes,
Vixque haerent vacuo lumina bina sinu.
Cogitur a pactis Animus divortere Musis,
Et nequit assuetas solvere lingua preces.
Iam calamos posuere manus, posuere libellos,
Pieriamque sitis iam mea nescit aquam.
Longas esse vident vigilantia taedia noctes,
Praeque ipsis longas noctibus esse dies.
His quoque plura fero: nequeo sed plura referre,
His auferte tamen tu quoque plura potes.
Ille quidem non sum, cui dones multa: sed ille
Certe ego sum, cui tu tollere multa queas.