Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XII. S. Benedictus, tintinnabulo vocatus.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Qua super exesis informia rupibus antra
Tergeminos spectant non procul esse lacus,
Hic totam Benedictus erat trieterida: et Hospes
Hospitis unius conscius unus erat.
Unus hic et panes, et fercula menstrua furtim,
Et reliquam farto corbe ferebat opem.
Forte aliquando cava pendens a rupe, sub imum
Fercula mittebat sine ligata specum:
Tinnulaque oppleto suspenderat ara canistro,
Aera, propinquantum tinnula signa dapum:
Cum petiit saxo styx tintinnabula; ne qua
Disceret allatos hospes ab are cibos.
At nihil Orce sapis, dum tinnula percutis ara:
Percussa audiri clarius ara queunt.
Fac tamen, ut nullo Benedictus ab are vocetur:
Ieiunum poterit muta vocare Fames.