# Epigrammatum libri tres 1.13

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XII. S. Benedictus, tintinnabulo vocatus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.13

Qua super exesis informia rupibus antra
Tergeminos spectant non procul esse lacus,
Hic totam Benedictus erat trieterida: et Hospes
Hospitis unius conscius unus erat.
Unus hic et panes, et fercula menstrua furtim,
Et reliquam farto corbe ferebat opem.
Forte aliquando cava pendens a rupe, sub imum
Fercula mittebat sine ligata specum:
Tinnulaque oppleto suspenderat ara canistro,
Aera, propinquantum tinnula signa dapum:
Cum petiit saxo styx tintinnabula; ne qua
Disceret allatos hospes ab are cibos.
At nihil Orce sapis, dum tinnula percutis ara:
Percussa audiri clarius ara queunt.
Fac tamen, ut nullo Benedictus ab are vocetur:
Ieiunum poterit muta vocare Fames.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
