# Epigrammatum libri tres 1.143

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, CXLII. De studio Anachoretarum, in corpore afflictando.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.143

Bella, quibus crudo multamus terga flagello,
Iratusque cuti cogimus esse manus,
Thebaicis olim bellata fuere colonis,
Et per Niliacos infremuere specus.
Nuda alibi stimulant saetosi pectora villi,
Nudum alibi torquet ferrea Zona latus.
Deicit hunc rigidus centeno pondere thorax,
Vinctaque crudelis circumit ossa chalybs.
Ulcerat hic fixis exermia membra vepretis,
Atque dolet, quoties causa doloris abest.
Calcat hic immotis eadem vestigia plantis.
Stansque solet noctem, stansque fugare diem.
Incubat hic saxis, hic hiantibus excubat antris,
Hibernas inter decubat ille nives.
Iste siti sua labra, fame hic sua viscera torquet:
Hic gelido mergit membra praeusta lacu.
Et tamen emeris redeunt incenia membris,
Terreat illiso mox nisi terga flagro.
Quid querimur nostris? Priscorum verbera confer,
Esse meros dices seria nostra iocos.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
