Latin
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, CXLV. De Piore, etiam sororis aspectum refugiente.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.146
Unproofread scanNot analysed yet
Iam longum abfuerat Pior, oblitusque suorum,
Nec matris tulerat nec patris ora Pior:
Absenti (quid enim non ausit femina?) fratri
Destinat impensas cum Soror aegra preces.
Et simul aegras meum mihi fratrem videro, dixit,
Aegra statim viso fratre valebo soror.
Hic, quid agas, frater? contemnes vota precantis?
Durior Armeniis esse ferere feris.
Parebis? Veneris tibi visa recurret imago:
Quaeque semel fuerit visa, videnda diu est.
Ambiguus pior ergo diu, quo tenderet, haesit:
Demum ait, hac illam callidus arte petam.
Mox spectanda suae sic praebuit ora sorori,
Mutua ne qua oculis cerneret ora suis.
Clausit enim geminis oculorum lumina valuis,
Obiectaque sibi condidit illa manu.
Ne sis Aegra, meos vis, inquit, cernere vultus,
Aeger ego ne sim, nolo videre Tuos.