# Epigrammatum libri tres 1.146

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, CXLV. De Piore, etiam sororis aspectum refugiente.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.146

Iam longum abfuerat Pior, oblitusque suorum,
Nec matris tulerat nec patris ora Pior:
Absenti (quid enim non ausit femina?) fratri
Destinat impensas cum Soror aegra preces.
Et simul aegras meum mihi fratrem videro, dixit,
Aegra statim viso fratre valebo soror.
Hic, quid agas, frater? contemnes vota precantis?
Durior Armeniis esse ferere feris.
Parebis? Veneris tibi visa recurret imago:
Quaeque semel fuerit visa, videnda diu est.
Ambiguus pior ergo diu, quo tenderet, haesit:
Demum ait, hac illam callidus arte petam.
Mox spectanda suae sic praebuit ora sorori,
Mutua ne qua oculis cerneret ora suis.
Clausit enim geminis oculorum lumina valuis,
Obiectaque sibi condidit illa manu.
Ne sis Aegra, meos vis, inquit, cernere vultus,
Aeger ego ne sim, nolo videre Tuos.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
