Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XVI. Puerulus Iesus, gratiae plenus.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Deus humanae promittere omnia genti,
Quae vel habet Tellus, quae vel Olympus habet:
Obstupuit nimio turbatus homuncio voto,
Nec sibi sat laxos est ratus esse sinus.
Non capit, o superi, mea vestram angustia gazam,
Nec brevis effusus sufficit arca bonis.
Componi poterunt hae votis dona duobus;
Sit sinus hic maior; Gaza sit ista minor.
Cavit utrumque Deus, dum per Compendia, parvo
Omnes in pueri corpore clausit opes.