# Epigrammatum libri tres 1.17

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XVI. Puerulus Iesus, gratiae plenus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.17

Cum Deus humanae promittere omnia genti,
Quae vel habet Tellus, quae vel Olympus habet:
Obstupuit nimio turbatus homuncio voto,
Nec sibi sat laxos est ratus esse sinus.
Non capit, o superi, mea vestram angustia gazam,
Nec brevis effusus sufficit arca bonis.
Componi poterunt hae votis dona duobus;
Sit sinus hic maior; Gaza sit ista minor.
Cavit utrumque Deus, dum per Compendia, parvo
Omnes in pueri corpore clausit opes.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
