Latin
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XIX. S. Uvinalocius, mare siccans, et aridam irrigans.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.20
Unproofread scanNot analysed yet
Stabat in Oceani fugiturus littore; sed nec
Natura, nec in sterili littore navis erat.
Quo tendemus? ait Uvinalocius: Impedit omnem
Seu defecta ratis, seu maris unda viam.
Sed licet obstet, ait: pedibus tamen aequora nostris
Omnia reiecta peruia puppe dabo.
Aequoris inde manu Uvinalocius increpat undam,
Et refugo hinc atque hinc paruit unda salo.
Vitrea dixisses insurgere moenia; vidit
Qualia Erythraeo surgere turba mari.
Transiit ergo pedes, mirantibus aequoris undis,
Inque suum rediit transita lympha vadum.
Ad loca sed post quam Uvinalocius arida venit,
E squallente novas puluere duxit aquas.
Quis novus hic Moses? Ubi lympha est, lympha recedit:
Nulla ubi lympha fuit, lympha repente fuit.