# Epigrammatum libri tres 1.20

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XIX. S. Uvinalocius, mare siccans, et aridam irrigans.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.20

Stabat in Oceani fugiturus littore; sed nec
Natura, nec in sterili littore navis erat.
Quo tendemus? ait Uvinalocius: Impedit omnem
Seu defecta ratis, seu maris unda viam.
Sed licet obstet, ait: pedibus tamen aequora nostris
Omnia reiecta peruia puppe dabo.
Aequoris inde manu Uvinalocius increpat undam,
Et refugo hinc atque hinc paruit unda salo.
Vitrea dixisses insurgere moenia; vidit
Qualia Erythraeo surgere turba mari.
Transiit ergo pedes, mirantibus aequoris undis,
Inque suum rediit transita lympha vadum.
Ad loca sed post quam Uvinalocius arida venit,
E squallente novas puluere duxit aquas.
Quis novus hic Moses? Ubi lympha est, lympha recedit:
Nulla ubi lympha fuit, lympha repente fuit.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
