Latin
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XXIII. S. Iodocus, annona divinitus missa pascitur.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Arcta fames; vacuaeque gravis penuria mensae
Avia desertae cinxerat antra casae:
Regius exul iis Iodocus agebat in antris,
Pulsabatque pia perditus astra prece.
At quia dura fames spem vincere perstitit omnem,
Atque manus nullam praebuit ulla stipem:
Terra rogatur opem! sed opem negat arida tellus;
Imploratur Homo! sed nihil audit Homo.
Audiit unda precem: nulloque repente Magistro
Misit pane graves ad famis antra rates.
Verterunt elementa fidem! Sitientibus olim
Unda dabat potum; nunc dedit unda cibum.