# Epigrammatum libri tres 1.24

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XXIII. S. Iodocus, annona divinitus missa pascitur.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.24

Arcta fames; vacuaeque gravis penuria mensae
Avia desertae cinxerat antra casae:
Regius exul iis Iodocus agebat in antris,
Pulsabatque pia perditus astra prece.
At quia dura fames spem vincere perstitit omnem,
Atque manus nullam praebuit ulla stipem:
Terra rogatur opem! sed opem negat arida tellus;
Imploratur Homo! sed nihil audit Homo.
Audiit unda precem: nulloque repente Magistro
Misit pane graves ad famis antra rates.
Verterunt elementa fidem! Sitientibus olim
Unda dabat potum; nunc dedit unda cibum.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
