Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XXVI. Anachoreta anonymus, difficili aquatione usus.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.27
Unproofread scanNot analysed yet
Sueverat assiduus longinquo ex amne, remotum
In magale suam ferre Sititor aquam,
Denique pertaesus; ripa decrevit in ipsa
Contiguam lymphis aedificare casam.
Haec meditans, haustum referebat ab amne liquore;
Iamque extremus, ait, tu meus esto labor.
Alteram enim phoebus cum lucem ostenderit orbi,
Non eris a laribus lympha remota meis.
Dixit, et obversus caelestem vidit Ephebum
Observare suos, et numerare gradus:
Attonitusque rogat, quae causa subegerit ipsum
Sollicite positos dinumerare pedes ?
Ille, quot, inquit, habet solennis aquatio passus,
Tot sua quisque tuus praemia passus habet.
O numera ! Duplicabo gradus, ait alter, et haustas
Littore ab extremo ferre placebit aquas.
Longius inde duplo solitas contendit ad undas:
Visusque est duplo iam labor esse minor.