# Epigrammatum libri tres 1.27

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XXVI. Anachoreta anonymus, difficili aquatione usus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.27

Sueverat assiduus longinquo ex amne, remotum
In magale suam ferre Sititor aquam,
Denique pertaesus; ripa decrevit in ipsa
Contiguam lymphis aedificare casam.
Haec meditans, haustum referebat ab amne liquore;
Iamque extremus, ait, tu meus esto labor.
Alteram enim phoebus cum lucem ostenderit orbi,
Non eris a laribus lympha remota meis.
Dixit, et obversus caelestem vidit Ephebum
Observare suos, et numerare gradus:
Attonitusque rogat, quae causa subegerit ipsum
Sollicite positos dinumerare pedes ?
Ille, quot, inquit, habet solennis aquatio passus,
Tot sua quisque tuus praemia passus habet.
O numera ! Duplicabo gradus, ait alter, et haustas
Littore ab extremo ferre placebit aquas.
Longius inde duplo solitas contendit ad undas:
Visusque est duplo iam labor esse minor.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
