Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XXIX. Simeon Stylita.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.30
Unproofread scanNot analysed yet
Quae nova sublimi libratur in aere moles?
An redivive tuum Phoebe colosson habes?
Stat Simeon, oculisque videt sublimibus astra,
Excelsoque humilem sub pede ridet humum.
Nulla dies, illum, Nox cernit nulla iacentem,
Nec cernit Soles ille, nec Astra sedens.
Stans videt usque diem, videt usque recedere nocte,
Stansque aliam noctem, stansque redire diem.
Sic unam per lustra premit plus dena columnam,
Et Simeone prius fessa columna fuit.
Nubibus ex altis mortalia despicit: et se
Sive adversa supra, sive secunda, videt.
Iam cingare licet Simeon a nubibus istis,
Clarus in his orbi nubibus esse soles.