# Epigrammatum libri tres 1.35

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XXXIV. S. Lazarus, ante Ianuam divitis abiectus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.35

Lazarus, informi deformis ab ulcere, paruam
Oratum a magnis Civibus ibat opem:
Venit ad ingentem postremo divitis aulam,
Certam ibi pellendae spem, ratus esse fami.
Ebria enim sonuit Calicum aula trahonibus: ipsaeque
Exundante fores immaduere mero.
Ergo parate preces, et vota moventia, perstat
Esuriens potas Lazarus ante fores.
Hic quamvis stridente vapor nidorque culina
Plurimus immensas proderet esse dapes,
Exiguae Cereris micam tamen ille poposcit,
Quaeque petita fuit mica, negata fuit.
Crudelem attoniti Dominum fugere Molossi,
Et parcam aversi deseruere domum:
Spectatoque pedum mananti pure, iacentem
Ante agrum placidi procubuere canes:
Et simul exserto blandae propetasmate linguae
Certarunt laceros lambere quisque pedes.
Quis docuit more in avaris aedibus istos?
A vestro certe non didicistis hero.
Dimigret in terris pietas, non emigrat: Esse
quando recusat homo, scit Canis esse pius.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
