Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, IV. S. FELIX, inter aranearum telas ab hostibus defensus
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Urbs ubi Nola stetit praeliis vicinia Falernis,
Ingenii specimen grandis Arachna dedit.
Multus ibi Lictor vestigia forte legebat,
Per quae visus erat Mysta dedisse fugam.
Mystaque lictores iam senserat esse propinquos,
Iam tergo iniectas paene coire manus:
Et nusquam loca tuta fuga super ulla; nec ulla
Qua profugus posset fallere, vallis erat.
Numinis ergo fidem querulo vocat ore: vocatam
Numinis extemplo sensit adesse fidem:
Nam vetuli suberat felix discordia Muri,
Quem vacuo ruptum vidit hiare sinu.
Huc subiens; hoc, inquit, habes, si vivis, Asylum;
Aut certe tumulum, si morieris, habes.
Vix bene dum muri penetrarat in abdita Mystes,
Cum patulas lictor restitit ante fores:
Suspectasque ratus, subiit nisi visa iuberent
Iam paene illatum signa referre pedem.
Nam gravido velox e viscere fila tetendit,
Et medios illis clausit Arachna lates.
Lictor ut hoc saeptas vidit propetasmate valvas,
Hunc sibi suspectum iam negat esse locum:
Arceturque specu (quis credere possit?) aperto,
Ceu foret obiectis saepta latebra ferus.
Quippe iubent DEO, cum neret aranea telam,
Tela videbatur, Murus ahenus erat.