Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, LV. S. Guthlacus, ex Rege, Anachoreta.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.56
Unproofread scanNot analysed yet
Patria regalis, Guthlace, palatia tecti,
Et quicquid rerum, quicquid opumque fuit
Ipsa Semiramii fastigia denique fastus,
Diceris aequorea posthabuisse casa.
Scilicet obsessam pelagi spumantibus undis
Esse tibi censes regia tecta, petram.
Hic in pane dapes; hic potum quaeris in unda,
(Quanto erat in veteri lautior esca domo!)
Squamigeros alto tamen undique; ab aequore pisces,
Pennigerosque vides pransus adesse greges.
Accinit ista tuae turba inter prandia mensae;
Adnatat ad placidos illa caterva pedes.
Nempe tuae cupiunt mensae nunc esse ministri,
Qui prius esse tuas se meminere dapes.