Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, LVII. Nathanael, Orci insidiis petitus
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.58
Unproofread scanNot analysed yet
Ut clausi penetrale laris reseraret, et arctas
Panderet eluso Nathanaele fores,
Institit infernus, licet usque occumberet, hostis
Usque nova cautum fallere fraude senem.
Altera namque subit, mox altera, et altera in ora,
Ora suis credit congrua siqua dolis.
Hac pueri in larvam; in larva hac subit arte virilem
Deprensusque tamen virque puerque fugit.
Mox venit ut pistor; mox ut pistoris Agaso;
Et mox quod pistor, mox quod Agaso, facit.
Iamque gravem ducens senis ad magalia mulam,
Personatus, opem mulio clamat, opem:
Mula, ait, ingenti succumbit onusta canistro,
Porge manum; panes fert mea mula tuos.
Audiit orantem Senior; fortibusque reclusis
Extulerat primo limine paene pedem.
Ora tamen noscens Plutonia, risit, et emptos
Hos mihi, ait, panes hoc crucis aere volo.
Monstratumque manu crucis obicit indice signum;
Et cruce, tota Ceres illa soluta fuit.