Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, LXXIV. S. Athanasii innocentia, mirabiliter ostensa.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.75
Unproofread scanNot analysed yet
Hic erat ille, locis exclusus ab omnibus Exul,
In quem iurati mundus et orcus erant.
Cui post quam pars nulla fuit super orbis in orbe,
Praebuit occultos tumba paterna lares.
Una viri prohibet subscribere syllaba nomen,
Qua modice Graio distat ab Athanato.
Athanatus tantisper erit. Quem teste nefandus
Insontem studuit perdere civis anu.
Hunc ea dum falso traducit adultera probro,
Ereptique reum vana pudoris agit:
Criminis auctorem digito monstrare iubetur,
(Nulla unquam digiti tam bona culpa fuit.)
Stabat enim Athanato quidam omnia et omnia dispar;
Quam dispar Thanato vix erat Athanatos.
Hunc anus intento digiti indice monstrat: et, hic est,
Hic violentus, ait, praedo pudoris, hic est.
In latus haec dixit mulier conversa sinistrum,
Ad dextram adstaret cum latus Athanatus.
Risit hic; et, caussam nihil est opus, inquit, ut orem
Hoc mea patrono causa eguit digito.