# Epigrammatum libri tres 1.84

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, LXXXIII. Martius Anachoreta; feminarum conspectum fugiens.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.84

Campanis vagus ibat in viretis
Cultor Martius et cliens Tonantis;
Qui noctes vigil, et vigil diurnas
Largis fletibus exigebat horas:
Et curis simul omnibus, profana
Sirenum fugiebat a caterva.
Hinc ipsi neque feminas; neque ipsum
Ullis cernere feminis licebat.
Quod Siren ubi resciit, puellis
Una ex omnibus impudica Siren,
Hunc vero, hunc ego Martium videbo,
Rumpatur, licet, hunc, ait, videbo.
Confestim mulier per impeditas
Clivorum salebras, viam capessens
Incessu temerario, cupiti
Ad magalia Martii propinquat:
Et quaerens hominem videre, vidit.
Sed vix viderat illum; et ecce in illo
Iussa est ilicet interire viso.
Una est femina, quae videns perivit:
Sed quot femina visa iam peremit?

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
