Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, LXXXVI. S. Martinianus, feminae consortium per aequor effugiens.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 1.87
Unproofread scanNot analysed yet
Igne semel Veneris iam paene crematus, eodem
Degeret ut porro tutus ab igne Senex;
Aequoream petiit nauta cum remige rupem,
Silvae ubi nullius bacca vel umbra fuit,
Nulla ibi nec Cereris, nec veris copia; fructus
Sola suos illic parturiebat hiems.
Defuit ipsa loco salientis gratia lymphae,
Inque undis nullum repperit unda locum.
Ergo laboranti comes et rerum omnium egenti
Nauta, statam pacto lintre spopondit opem.
Nam, ter ubi revehetur, ait, tibi Luna, vehetur
Lintre meo toties unda Ceresque tibi.
Hac ope gavisus, nullas sibi porro timendas
In mediis flammas esse putabat aquis,
Ecce tibi! surgunt luctantibus aequora ventis,
Euersaeque ruunt in maris ima rates.
Una simul rapit unda senes; omnesque vorago
Una simul pueros haurit et una viros.
Sola viros inter, deque omni clade virorum
Enatat e victo salva puella mari.
Illa procul scopulum rabidis ubi vidit in undis,
Et scopuli in cana rupe sedere senem:
Remigio manuum, tunicaque natante patronam
Certatim petiit iam prope mersa petram.
Vidit adesse Senex; notaeque pericula flammae
Ut fugeret, medium per mare fecit iter.
Illa, quid, oro, times in inermi Virgine? Salvis
Incutiam nullos naufraga Virgo metus.
Ille secus, si Virgo, inquit, nulli ulla noceres,
Non tot mersisses una puella Viros.