# Epigrammatum libri tres 1.96

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS CHRISTO DOMINO DEOQUE SUO TER OPT. MAX. SACER, XCV. Conradus Franciscanus, Beatissimae Virginis Alumnus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/1.96

Praevia Francisci dum per vestigia nitens
Ardua Conradus Quaerit ad Astra viam,
Munus ab Astrorum regina tale poposcit,
Quale palaestini strinxerat ulna senis.
Nec mora; Mater adest Eois clarior Astris:
Clarior atque ipsa Matre puellus adest.
Tende duas, Conrade, manus, cape munera, dixit,
Et mea sollicito munera conde sinu.
Ille manus, simul ille sinus, simul omnia tendit;
Numquam alias domino promptior ulna fuit.
Tunc pueri tractare manus, tunc ora tueri,
Tunc Superis licuit basia ferre genis.
Tunc pensare genu, tunc brachia nectere collo,
Terrarum dominos tunc religare pedes.
Non capit ipse sui Conradus gaudia voti,
Miraturque ulnis tanta licere suis.
Et potes hanc, o Mater, ait, dimittere prolem?
Et potes a tali cedere Matre puer?
Hoc mirum, Conrade, tibi est? Mihi mirius hoc est,
Quod puerum matri tu redhibere potes.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
