Latin
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, CI. TIMOTHEUS Luit in Antro; quod peccavit in lecto.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.102
Unproofread scanNot analysed yet
Nec sua Timotheum potuit defendere silua,
Quin Veneri (o animal!) peruia silua foret.
Illa casae limen lacrimis obsederat; illa
Vicerat obstructam flebilis Arte casam.
Nec contenta Venus cellamque, foresque, casamque
Fallere; cella etiam blanda fefellit herum.
Sensit herus, modici cum panderet ostia tecti,
Immodicas venis omnibus esse faces.
Et scrutatus aquas, quibus illos mergeret ignes,
Quaesitas nusquam cernere quibat Aquas.
Uritur ergo miser; iamque usque crematus et usque,
Elicuit seras ex Oculis lacrimas.
Talibus exstinxit lymphis incendia. Nunquam
Arserat, usus iis si prius esset Aquis.