# Epigrammatum libri tres 2.102

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, CI. TIMOTHEUS Luit in Antro; quod peccavit in lecto.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.102

Nec sua Timotheum potuit defendere silua,
Quin Veneri (o animal!) peruia silua foret.
Illa casae limen lacrimis obsederat; illa
Vicerat obstructam flebilis Arte casam.
Nec contenta Venus cellamque, foresque, casamque
Fallere; cella etiam blanda fefellit herum.
Sensit herus, modici cum panderet ostia tecti,
Immodicas venis omnibus esse faces.
Et scrutatus aquas, quibus illos mergeret ignes,
Quaesitas nusquam cernere quibat Aquas.
Uritur ergo miser; iamque usque crematus et usque,
Elicuit seras ex Oculis lacrimas.
Talibus exstinxit lymphis incendia. Nunquam
Arserat, usus iis si prius esset Aquis.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
