Latin · Hendecasyllable
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, CIII. Adolescenti nobili de vovenda Castitate deliberanti., lines 2.104.56-2.104.88
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.104.56-88
Unproofread scanNot analysed yet
E heu! copia tanta gaudiorum
Una, qua minime putabis, hora
Vanae tota peribit instar umbrae.
Quod si deliciis Puer salacem
Maternis moveat Cupido lusum;
Aut Vitam temerariam Iuventa
Promisso malesuada fallat Aevo;
Tu ne credulus immorare; (Noto
Mendax saecula decipit Cachinno:)
Sed pectus tibi vel feris, vel ipsis
Durum prae scopulis habe Marinis.
Quod si Gloria pectori Superbos
Demum immiserit arrogans tumores,
Et vel Murice barbaro nitentem,
Vel Coo dederit labore Rallam;
Vel Sellas tibi laetior Curules,
Vel promiserit Aureas honorum
Quorumvis tibi liberalis Umbras:
Hic tu vero iube repente Terras,
Et Vitae dubias valere Curas:
Hic Sirenas, et improbos Amoris
Fucos cedere, Gloriaeque fumos.
Abscedat Pater, anxiosque cesset
Mater perdere cum Sorore fletus;
Et Frater gemat, et gemat Sodalis,
Unus tu gemitus habeto nullos.
Tum quassus licet Orbis ingruentes
Extemplo sit iturus in ruinas,
Tu persta tamen, atque sempiternis
Nullas Legibus antepone Leges.
Nam quae Vita animum solet tropaeis
Immortalibus avocare, non est,
Non est, falleris, illa Vita; MORS EST.