# Epigrammatum libri tres 2.11

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, X. Bernardus e Deiparae imagine lac impetrat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.11

Virgineo stabat signum venerabile Templo
Indita cui magna forma parentis erat.
Hic solitam Bernardus opem dum sedulus optat;
Tergeminumque levi murmure dicit Ave
Ter vocat aetheria portam blandissimus Aulae,
Ter stellam aequore cernuus orat aque;
Denique Mater, ait, magni fecunda Tonantis,
Incipe te Matrem Virgo probare meam.
Sic ait, et nivei respexit ad Ubera signi,
Ubereque e niveo lacteus imber iit.
Qui medium flexo post quam Aera transiit arcu,
Arida Bernardi fluxit in ora liquor
Ille diu dubius, dum dulcibus imminet undis,
Credidit Hyblaeo mella pluisse mero.
Victa sed Hybla fuit. Nectar quoque credidit: Illa
Nectare sed dulci dulcior unda fuit.
Haec, tandem, haec, inquit, Materni est gratia lactis,
Claude tuum, iam sunt pectora pota, sinum.
Imo age, pande sinum: da pluribus Ubera, Mater;
Nos quoque lactentes, parvula turba, sumus.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
