Latin
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XIII. S. Thomas Aquinas titione feminam fugat.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.14.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ingenuos Thomas cum viveret inter Ephebos,
Castior ingenuos inter Ephebus erat.
Saepe quidem pueri Venus ora modesta probavit,
Saepe probata tamen condidit ora puer.
Denique dum puero, Venus arcto in carcere sentit
Ostia captandae nulla patere fugae,
Idaliam festina iubet properate ministram,
Quae solito pectus fallat inerme dolo.
Terque quaterque manus illi intulit improba; at ille
Reppulit illatas terque quaterque manus.
Nec tamen illa, quater discedere iussa recessit,
Sed quater, atque iterum est ausa redive quater
Quid faceret? Clausus vetat illum erumpere postis,
Ipsaque prae clauso poste puella vetat.
Aequorea spectaret aquas e rupe; profundas
Lapsus ab aequorea rupe subiret aquas.
Cerneret Aetnaeos Siculis a montibus ignes,
Iretin Aetneas, igne stupente, faces.
Pugnaret iaculo, iaculi si tela videret;
Si foret hasta, manu rapta statim hasta foret,
Arcus adesset, eum caperet puer obuius arcum,
Vidit forte focum, praebuit arma focus.
Elatoque puer debellat torre puellam,
Et Veneris flammas altera flamma necat.
Cur hodie talis tam rara est pugna? puella
Desiit, an talis desiit esse puer?