Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XVII. IGNATIUS undis, alterius Venerem plectit.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
Ardentem stimulabat Amor funestus Alumnum
In vetitos spreto tendere iure toros:
Rescivit Loiola viam, temereque ruentem
Sedulus instructis excipit insidiis.
pons erat, atque inter geminae divortia ripae
Stagnabat gelido pigra lacuna vado.
Has Loiola subit, collo tenus abditus, undas,
Qua Iuvenem vidit non procul ire via,
Et, miser, inquit, abi, luxuque calesce, nefando,
Frigoribus flammas his ego plecto tuas.
Ille simul clamore, simul stupet ore lavantis,
Frigidiorque ipso paene lavante fuit.
Parce piare meos istis, ait, amnibus ignes.
Quos ego iam lacrimis sponte piabo meis.
Mox, quibus externum Iuveni Loiola calorem
Depulit, his ipsis se calefecit aquis.