Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XIX. BERNARDUS lacu suos ignes restinguit.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Ora videt temere Bernardus ut obvia Nymphae,
Obvia Bernardus paene per ora perit.
Nam penitas peruasit edax scintilla medullas,
Tractaque funestus serpsit in ossa calor.
Ille quidem tacitum generosus pertulit ignem,
Et nocuo constans Victor in igne fuit.
Vastavere tamen magis ac magis omnia flammae,
Et domito venit maior ab igne vapor.
Tum querulo Bernardus opem clamore poposcit,
Pectora ut afflato spargeret usta gelu.
Forte vident glacie stagnantem cominus undam,
Haec, ait, ardores molliet unda meos.
Insiluitque ferox, et toto corpore mersus
Defendit Medico membra cremata lacu.
Has Venus in thermas si saepe lavanda veniret,
Non ita Baianis semper egeret aquis.