# Epigrammatum libri tres 2.21

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XX. IOANNES Bonus, assulas sub ungues infigit, et dolore voluptatem vincit.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.21

Gentiles Bonus inter inquilinos,
(Vicino licet amne, Mincioque
Per ripas per et effluente pontes,)
Ardebat tamen impotentiore
Quam si Mulciberi caleret igne.
Non lymphae liquor obuius, nec aurae
Ventorum, licet uberes, iuvabant.
Quo se verteret, usitata noto
Quem defendere nolet ars ab hoste?
Defendit dolor insolens. Acutas
Primores agit assulas sub ungues.
His testis pugil obvias fatigat
Incursu miserabili columnas.
Tum vero fugere omnis ardor, omnis
Fractis cedere viribus Voluptas.
Sulcaret Venerem licet cruentus
Seve tigridis aut leonis unguis,
His nullos tamen unguibus putaret
Impressos Venus esse saeviores.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
