Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXIII. ANONYMUS Iuvenis in prunas abicitur, ut amorem triumphet.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
Insidias Iuveni ten debat femina casto,
Phaedra suo quales struxerat Hippolyto,
Ille quidem Venerem saepe indignatus abegit,
Saepe sed eiectam, saepe redire videt.
Quid, Iuvenis, tandem faciam, impatientior inquit.
Eminus a tergo, et cominus instat Amor.
Omnia conari pergit Venus. Omnia pergat.
Hippolytus redeo, si mihi Phaedra redit.
Me fugiente, diu nequiit mala vipera pelli;
Experiar, quid me non fugiente queat.
Inde diem Iuvenis veniendi dicit, et horam;
Dictaque iam Veneri coepit adesse dies.
Illa venit. Sed operta videns vestigia prunis,
Et sola candenti strata calere foco:
Et super ardentes Iuvenem decumbere prunas,
Consortemque sui se esse iubere tori:
Omnia conari perterrita desiit: ultroque
Invitata licet, desiit illa tamen.
Nempe torum tremuit; retroque relapsa refugit;
Impatiens calidi Sponsa toralis erat.