# Epigrammatum libri tres 2.24

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXIII. ANONYMUS Iuvenis in prunas abicitur, ut amorem triumphet.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.24

Insidias Iuveni ten debat femina casto,
Phaedra suo quales struxerat Hippolyto,
Ille quidem Venerem saepe indignatus abegit,
Saepe sed eiectam, saepe redire videt.
Quid, Iuvenis, tandem faciam, impatientior inquit.
Eminus a tergo, et cominus instat Amor.
Omnia conari pergit Venus. Omnia pergat.
Hippolytus redeo, si mihi Phaedra redit.
Me fugiente, diu nequiit mala vipera pelli;
Experiar, quid me non fugiente queat.
Inde diem Iuvenis veniendi dicit, et horam;
Dictaque iam Veneri coepit adesse dies.
Illa venit. Sed operta videns vestigia prunis,
Et sola candenti strata calere foco:
Et super ardentes Iuvenem decumbere prunas,
Consortemque sui se esse iubere tori:
Omnia conari perterrita desiit: ultroque
Invitata licet, desiit illa tamen.
Nempe torum tremuit; retroque relapsa refugit;
Impatiens calidi Sponsa toralis erat.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
