Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXVIII. LUCIA oculos, quibus placuerat, effodit.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.29
Unproofread scanNot analysed yet
Obuia miratus visae Rex ora puellae,
Lucentesque duas casta per ora faces:
Protinus exarsit, formamque petulcus honestam
Institit apposito sollicitare metu.
Territa Virgo metu, foedique Cupidine regis,
Confudit niveas picta rubore genas.
Hinc pro Rege timor stetit; hinc pro Virgine virtus;
Cedere nec patiens ille, nec illa fuit.
Lis decisa fuit postremo magna; Timorem
Victor ubi elusum iussit abire Pudor:
Nam moritura prius, quam consensura; paravit
Ambiguo Regem sallere Virgo dolo.
Quae tibi pars, inquit, nostrae placet optima forma?
Quam tibi cumque voles; opta, et habebis, ait.
Ille, oculi placuere. Oculos, illa inquit, habebis:
Parua mora est; voto, Rex, potiere tuo.
Ferte citi cultros. Cultrisque stupentibus hausit
Ipsa sua praeceps lumina bina manu.
Quae placuit nostri pars, inquit, corporis, haec est:
Iam potes usque oculis pascere vota meis.
Horret in audaci mutatos Virgine vultus
Rex; neque iam in laeso, quod probet, ore videt.
Seruaret cum Virgo oculos, Rex perdidit: et cum
Perderet illa suos, repperit ille suos.