# Epigrammatum libri tres 2.29

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXVIII. LUCIA oculos, quibus placuerat, effodit.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.29

Obuia miratus visae Rex ora puellae,
Lucentesque duas casta per ora faces:
Protinus exarsit, formamque petulcus honestam
Institit apposito sollicitare metu.
Territa Virgo metu, foedique Cupidine regis,
Confudit niveas picta rubore genas.
Hinc pro Rege timor stetit; hinc pro Virgine virtus;
Cedere nec patiens ille, nec illa fuit.
Lis decisa fuit postremo magna; Timorem
Victor ubi elusum iussit abire Pudor:
Nam moritura prius, quam consensura; paravit
Ambiguo Regem sallere Virgo dolo.
Quae tibi pars, inquit, nostrae placet optima forma?
Quam tibi cumque voles; opta, et habebis, ait.
Ille, oculi placuere. Oculos, illa inquit, habebis:
Parua mora est; voto, Rex, potiere tuo.
Ferte citi cultros. Cultrisque stupentibus hausit
Ipsa sua praeceps lumina bina manu.
Quae placuit nostri pars, inquit, corporis, haec est:
Iam potes usque oculis pascere vota meis.
Horret in audaci mutatos Virgine vultus
Rex; neque iam in laeso, quod probet, ore videt.
Seruaret cum Virgo oculos, Rex perdidit: et cum
Perderet illa suos, repperit ille suos.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
