Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXX. AGATHA mamillas amittit, ne pudorem.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
Virgo Sicana viro toties optata, refugit
Optantem toties Virgo Sicana virum.
Ergo minax Praetor violenta voce puellam
Ad sua cunctantem iura venire iubet.
Illa, minae nihil, inquit, agent. Infestior ille,
At meus hic, inquit, non nihil ensis aget.
Illa, nec Ensis aget. Simul ergo laborat uterque,
Ille suas vires, illa probare suas.
Lictorum glomerata ruit manus undique; et undique
Adstantum innumerus Carnificum numerus.
Una puella tamen numero circumdatur illo;
Una per innumeras prompta perire manus.
Sive oculos, inquit, ferro praebere iubetis,
Ferro oculorum ambos evacuate sinus:
Sive genas, sulcate genas: seu pectora vultis,
Pectora quo vultis nuda ferite modo
Sive manus, truncate manus; seu brachia, habete
Brachia; sive pede; vultis, habete pedes.
Nemo pedes voluit tortorum; brachia nemo:
Nemo manus; nemo pectora; nemo genas.
Sola mamilla fuit poenis optata scelestis;
Sola data in poenas ergo mamilla fuit.
Sectaque crudeli sunt ubera forcipe. Credo
Nulla tibi, Iudex, ubera tacta prius.