Latin
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXXIV. BRIGITTA formam perdit, ut pudorem conseruet.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.35
Unproofread scanNot analysed yet
Ut pictis sibi vidit a labellis,
Et formae vitio periculosae
Lascivam fieri Brigitta frontem;
Contendit prece seria; venusta
Multo ut tubere conderentur ora.
Nec vero DEUS admovere pronam
Contentis precibus moratus Aurem,
Promisit dare tuberumve gibbos,
Aut frontis maculas, cutisue naevos.
Aut quosuis cuperet Brigitta morbos.
Mox coepit macies patrona totos
Et maestus color occupate vultus.
Contactum quoque lumen impetrato
Virgo competit emori veneno.
Et tunc credidit esse se venustam,
Postquam desiit esse tam venusta.