# Epigrammatum libri tres 2.35

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXXIV. BRIGITTA formam perdit, ut pudorem conseruet.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.35

Ut pictis sibi vidit a labellis,
Et formae vitio periculosae
Lascivam fieri Brigitta frontem;
Contendit prece seria; venusta
Multo ut tubere conderentur ora.
Nec vero DEUS admovere pronam
Contentis precibus moratus Aurem,
Promisit dare tuberumve gibbos,
Aut frontis maculas, cutisue naevos.
Aut quosuis cuperet Brigitta morbos.
Mox coepit macies patrona totos
Et maestus color occupate vultus.
Contactum quoque lumen impetrato
Virgo competit emori veneno.
Et tunc credidit esse se venustam,
Postquam desiit esse tam venusta.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
