Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXXVIII. PELAGIA Virgo Antiochena, praecipitio defensa.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.39
Unproofread scanNot analysed yet
Qua Pelagi gaudet socio cognomine Virgo,
Et Syrii patriam littus Orontis habet:
Illa verecundae quondam sibi conscia formae,
Insidiaturis fugerat ex oculis.
Fugerat illa quidem: sed mox videt illa, revulsis
In patefacta procos tendere tecta seris.
Quid faceret? Stabat munito Regia saxo,
Regia sublimes turribus aequa minas:
Occupat hoc pavidi festina pudoris Asylum,
Vitet ubi hostiles iam prope capta manus.
Repperit intentus tamen illa cubilia praedo;
Ergo cubile aliud celsius illa petit.
Reppetit illud item. Toties modo prodita Virgo,
Effugiam per quod denique, dixit, iter?
Nec mora: abit praeceps summis e turribus: Unam hanc
Hostibus ignotam viderat esse viam.