# Epigrammatum libri tres 2.39

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XXXVIII. PELAGIA Virgo Antiochena, praecipitio defensa.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.39

Qua Pelagi gaudet socio cognomine Virgo,
Et Syrii patriam littus Orontis habet:
Illa verecundae quondam sibi conscia formae,
Insidiaturis fugerat ex oculis.
Fugerat illa quidem: sed mox videt illa, revulsis
In patefacta procos tendere tecta seris.
Quid faceret? Stabat munito Regia saxo,
Regia sublimes turribus aequa minas:
Occupat hoc pavidi festina pudoris Asylum,
Vitet ubi hostiles iam prope capta manus.
Repperit intentus tamen illa cubilia praedo;
Ergo cubile aliud celsius illa petit.
Reppetit illud item. Toties modo prodita Virgo,
Effugiam per quod denique, dixit, iter?
Nec mora: abit praeceps summis e turribus: Unam hanc
Hostibus ignotam viderat esse viam.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
