# Epigrammatum libri tres 2.45

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XLIV. Virgo Mantuana in Mincium Amnem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.45

Mincius Andinis ubi iam conterminus arvis
Ausonias curvo ponte coronat aquas:
Illic rivali iactatam turbine Nympham,
Firmius illo ipso ponte stetisse ferunt.
Nam ferus instabat furiisque urgebat adulter,
Inde viam claudens ensibus, inde fugam.
Illa tamen, si inquit, non est quo viva recedam,
Certe erit hic aliquid, quo moritura cadam.
Continuo de ponte, minas risura procaces,
In patrios fluctus libera Virgo ruit.
Territus ille fuga; cur te ipsa miserrima mergis?
Mincius est, inquit, quo peritura cadis.
Vorticibus magnis trahit ille rapitque natantes.
Mincius est: Amnem, stulta puella, time.
Illa, nihil metuo mersuri gurgitis iram,
Ira pudicitiam dum tueatur, ait.
Nulla locum sperent in tali incendia Nympha,
Quae minimas toto subruit amne faces.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
