Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XLV. Virginitas in fornice illaesa.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.46.2
Unproofread scanNot analysed yet
Prostat ubi patulo Siren inhonesta theatro,
Et titulum cellae figit amica suae.
Saepe Nurus illuc et honesto corpore Nymphas
Impia raptari Iudicis ira iubet.
At pudor in cella manet inviolabilis; et se
Non exspectata saepe tuetur ope.
Nam quae visa sibi est nullos habitura patronos,
Saepe Viros habuit, saepe puella feras.
Altera nunc Urso, nunc altera tuta Leone,
Tertia (quis credat?) Milite tuta fuit.
Haec alia defensa via; quem pura subivit,
Purior ex illo fornice rursus iit.
Obstupuit nova monstra Venus. Mea lustra quis, inquit,
Facta pudicitiae crederet esse scholam?