# Epigrammatum libri tres 2.49

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, XLVIII. LUCIA nec ab igne, nec in fornice violatur.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.49

Illa syracosiae virgo pars maxima famae,
Lis ubi de forma, deque pudore foret,
Iam Lenae raptata manu, cum proxima foedae
Inscriptas Veneris cerneret esse fores;
Horruit infamem sceleris locum; et, Ergone castus
Ingredietur, ait, tale cubile Pudor?
Fige puella solo vestigia, fige; profanas
Rectius ante fores emorieris, ait.
Mox immota stetit: Mox tracta potentius illa;
Fortior in fixo restitit illa gradu.
Inicit ergo furens violentos turba rudentes,
Sed nullo impelli Virgo rudente potest.
Inde boves, inde addit equos. Sed Virgo ligatos
Inde stupere boves, inde coegit equos.
Turba igitur flamma circumdat edace puellam,
Sed nihil illa sui flamma caloris habet.
Mox pice, restinctum mox ignem sulfure pascit,
Sed neque pix ignem, sed neque sulfur alit.
Quas ardere voles, remove hac a Virgine taedas:
Quas cupis extinctas, huic, Venus, adde faces.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
