Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LIII. ANDRAGISYNA sponte deformatur, ne contaminetur.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.54
Unproofread scanNot analysed yet
In thalamos genitor Natam iubet ire iugales,
Serus uti Nuptae munere fiat Auus,
Patritios poterat bona dos spondere maritos,
Et formosa illis vel sine dote foret.
Abnuit illa tamen. Pater imperat; abnuit illa,
Forma iubet: formam negligit illa tamen.
Ergone vultus, ait, castam vetat esse decorus?
Efficiam, tutus possit ut esse Pudor.
Cernua mox Superos uda prece flagitat omnes,
Mutet ut infelix ora decora color.
Nec mora: tota subit sanies squalorque per ora,
Et faciem reddit ruga senilis anum.
Undique pallor inest: flavi periere capilli,
Nullaque iam in tota Virgine Virgo fuit.
Tum neque forma Viros neque dos, dedit illa Maritos:
Et prope se Patrem noluit esse Pater.
At simul ac vidit tutum sibi Virgo Pudorem,
In secura prior transiit ora color.
Reppetit hanc artem, qua Putrem cogeret. Illam
Vis iterum turpem cernere? Quaere Virum.