Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LVI. Virginitas per se ipsa clara.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.57.2
Unproofread scanNot analysed yet
Externis etsi titulis ornata triumphat
Virginitas, et opum grandius agmen habet:
Non eget ipsa tamen titulo, neque divite fuco,
Sed Superis etiam Sola placere potest.
Non ita Narcissi felicia germina candent,
Non ita Sidonio murice lana rubet:
Et minor est Violis odor, et minor est Hyacinthis,
Et minor Hesperus indita forma Rosis.
Illa fuit quondam Terris incognita: Nosci
Nunc eadem, et terris nunc quoque coepta coli est.
Sed quoniam est oris caelestibus edita; servat
Ingenium, et patrios pergit amare lares.
Quid mirum est igitur Stygios si repperit hostes
Virginitas? Styx a Virgine victa fuit.