# Epigrammatum libri tres 2.57.2

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LVI. Virginitas per se ipsa clara.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.57.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.57.2

Externis etsi titulis ornata triumphat
Virginitas, et opum grandius agmen habet:
Non eget ipsa tamen titulo, neque divite fuco,
Sed Superis etiam Sola placere potest.
Non ita Narcissi felicia germina candent,
Non ita Sidonio murice lana rubet:
Et minor est Violis odor, et minor est Hyacinthis,
Et minor Hesperus indita forma Rosis.
Illa fuit quondam Terris incognita: Nosci
Nunc eadem, et terris nunc quoque coepta coli est.
Sed quoniam est oris caelestibus edita; servat
Ingenium, et patrios pergit amare lares.
Quid mirum est igitur Stygios si repperit hostes
Virginitas? Styx a Virgine victa fuit.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
