# Epigrammatum libri tres 2.58

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres, Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LVII. BERNARDUS ab hospita invasus, ingeniose defenditur.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bidermann/epigrammatum-libri-tres/2.58

Visus adhuc puer esse quidem Bernardus; at unus
Pulchrior e pueris omnibus esse puer;
Cum Stygiis afflavit eum Venus improba taedis,
Qualibus afflatus non fuit ille prius.
Nam sibi, nescio quam, surrepere THAIDA sensit,
Virgineumque dolo sollicitare latus.
Fallere sed cautum nequiit deprensa pudorem
Thais; ab intacto femina pulsa toro,
Femina pulsa semel, semel indignata recessit.
Usque repulsa dein', usque reversa fuit.
Usque tamen reducem ut puer usque repelleret hostem,
Ultima sollicitus quaesiit arma pudor.
Ecce! repentinis horrere latronibus aedes
Clamat, et armatas in caput ire manus.
Illa, Latro non sum, submisso murmure dixit,
Non solet in nostras latro subire domos.
Ter clamata Latro; negat ipsa ter, esse Latronem:
Ipse iterum sociam ter sibi poscit opem.
Hoc ubi ter sociam rupit clamore quietem,
Praestitit oratam turba vocata fidem.
Accurrensque, torum Vigili face circumit omnem;
Sed fugit admotam femina latro facem.
Tolle tuam tibi, turba, facem. Puer iste videri
Clarius a nobis iam sine luce potest.

---

Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/bidermannepigrammata_1.xml.
