Latin · Elegiac couplet
Epigrammatum Liber Secundus, Deiparae Virginum Virgini Sacer, LXVIII. S. IOSEPHUS in Coniugio Beatissimae Virginis Virgo.
Jakob Bidermann, Epigrammatum libri tres 2.69
Unproofread scanNot analysed yet
Virginis hic nuptae, et Pueri maturus Alumni
In patria Custos, Exilioque Comes,
Iesseia de stirpe licet, Regesque, Ducesque
Cognati numeret sanguinis inter Auos;
Ipse tamen tantae tam clarus Imagine gentis
Vivere Plebeii maluit arte fabri.
Sed Iesseia pari cum Virgo locanda Marito
Nusquam ullum posset Virgo videre parem:
Monstratus faber iste fuit demum indice Virga:
Coniugii o quanti pronubae Virga fuit!
Arida iam fuerat, iamque omnibus orba medullis,
Parsque super verni nulla viroris erat:
Vivere tota tamen, rursumque virescere coepit,
Cum fuit illa fabri Virga resumpta manu.
Quomodo enim potuit florescere talis in illa
Virga manu? dices, Virgo erat illa manus.